Mosaico decorativo

Found 10534 Results for: Ad

  • Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem”. (Liber Genesis 48, 7)

  • Videns autem filios eius dixit ad eum: “Qui sunt isti?”. (Liber Genesis 48, 8)

  • Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)

  • Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48, 10)

  • dixit ad filium suum: “Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum”. (Liber Genesis 48, 11)

  • Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. (Liber Genesis 48, 12)

  • Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)

  • Benedixitque Iacob Ioseph et ait: “Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, (Liber Genesis 48, 15)

  • Dixitque ad patrem: “Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius!”. (Liber Genesis 48, 18)

  • Et ait ad Ioseph filium suum: “En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum. (Liber Genesis 48, 21)

  • Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo”. (Liber Genesis 48, 22)

  • Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. (Liber Genesis 49, 8)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina