Found 10534 Results for: Ad
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)
Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31, 24)
Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)
Et dixit ad Iacob: “Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)
Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae). (Liber Genesis 31, 47)
Dixitque Laban ad Iacob: “En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te. (Liber Genesis 31, 51)
Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum. (Liber Genesis 31, 52)
Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32, 4)
Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32, 6)
Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32, 7)
dicens: “Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur”. (Liber Genesis 32, 9)
camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem. (Liber Genesis 32, 16)