Found 10534 Results for: Ad
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)
Percussitque Saul Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti. (Liber I Samuelis 15, 7)
Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)
Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)
“Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15, 11)
Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. (Liber I Samuelis 15, 12)
Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)
Et ait Saul: “De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus”. (Liber I Samuelis 15, 15)
Dixit autem Samuel ad Saul: “Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte”. Dixitque ei: “Loquere”. (Liber I Samuelis 15, 16)
et misit te Dominus in viam et ait: “Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum”. (Liber I Samuelis 15, 18)
Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15, 19)
Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)