Found 10534 Results for: Ad
Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: “Noster es an adversariorum?”. (Liber Iosue 5, 13)
Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: “Quid Dominus meus loquitur ad servum suum?”. (Liber Iosue 5, 15)
Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros. (Liber Iosue 6, 2)
Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: “Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 6)
Ad populum quoque ait: “Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 7)
Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: “Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem. (Liber Iosue 6, 16)
Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. (Liber Iosue 6, 21)
Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: “Ascendite et explorate terram”. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai (Liber Iosue 7, 2)
qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est. (Liber Iosue 7, 5)
Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. (Liber Iosue 7, 6)
Et dixit Iosue: “Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem! (Liber Iosue 7, 7)