Found 10534 Results for: Ad
Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel. (Liber Deuteronomii 32, 51)
Et ait: “Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth. (Liber Deuteronomii 33, 2)
Haec est Iudae benedictio: “Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris”. (Liber Deuteronomii 33, 7)
De Levi quoque ait: “Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba. (Liber Deuteronomii 33, 8)
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33, 17)
Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum”. (Liber Deuteronomii 33, 19)
De Gad ait: “Benedictus, qui dilatat Gad!Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem. (Liber Deuteronomii 33, 20)
“Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes. (Liber Deuteronomii 33, 26)
Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis”. (Liber Deuteronomii 33, 29)
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)
et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale (Liber Deuteronomii 34, 2)
Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)