Found 504 Results for: Ad Populum Dei
magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum”. Et hic quidem in his finem fecit. (Liber II Maccabaeorum 15, 24)
Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)
Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam; ponderavit et investigans composuit parabolas multas. (Liber Ecclesiastes 12, 9)
Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. (Liber Sapientiae 9, 12)
Haec populum sanctum et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant. (Liber Sapientiae 10, 15)
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)
Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram: (Liber Sapientiae 16, 2)
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. (Liber Sapientiae 16, 20)
De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 22)
Non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum. (Liber Ecclesiasticus 7, 7)
Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit. (Liber Ecclesiasticus 10, 1)