Found 52 Results for: Abimelech

  • Dixitque de Sara uxore sua: “Soror mea est”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam. (Liber Genesis 20, 2)

  • Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20, 3)

  • Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies? (Liber Genesis 20, 4)

  • Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. (Liber Genesis 20, 8)

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam (Liber Genesis 20, 14)

  • Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham. (Liber Genesis 20, 18)

  • Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis. (Liber Genesis 21, 22)

  • Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. (Liber Genesis 21, 25)

  • Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”. (Liber Genesis 21, 26)

  • Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus. (Liber Genesis 21, 27)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina