Liber Psalmorum, 87

Neo Vulgata Latina

1 Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -

4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.

5 Et de Sion dicetur: “Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus”.

6 Dominus referet in librum populorum: “Hi nati sunt illic”.

7 Et cantant sicut choros ducentes: “Omnes fontes mei in te”.




Kapitel: