Mosaico decorativo

1. In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.

1. ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ἀνέστη Ματταθιας υἱὸς Ιωαννου τοῦ Συμεων ἱερεὺς τῶν υἱῶν Ιωαριβ ἀπὸ Ιερουσαλημ καὶ ἐκάθισεν ἐν Μωδεϊν

2. Et habebat filios quinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis,

2. καὶ αὐτῷ υἱοὶ πέντε Ιωαννης ὁ ἐπικαλούμενος Γαδδι

3. et Simonem, qui vocabatur Thasi,

3. Σιμων ὁ καλούμενος Θασσι

4. et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus,

4. Ιουδας ὁ καλούμενος Μακκαβαῖος

5. et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, et Ionathan, qui vocabatur Apphus.

5. Ελεαζαρ ὁ καλούμενος Αυαραν Ιωναθης ὁ καλούμενος Απφους

6. Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,

6. καὶ εἶδεν τὰς βλασφημίας τὰς γινομένας ἐν Ιουδα καὶ ἐν Ιερουσαλημ

7. et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.

7. καὶ εἶπεν οἴμμοι ἵνα τί τοῦτο ἐγεννήθην ἰδεῖν τὸ σύντριμμα τοῦ λαοῦ μου καὶ τὸ σύντριμμα τῆς ἁγίας πόλεως καὶ καθίσαι ἐκεῖ ἐν τῷ δοθῆναι αὐτὴν ἐν χειρὶ ἐχθρῶν τὸ ἁγίασμα ἐν χειρὶ ἀλλοτρίων

8. Factum est templum eius sicut homo ignobilis,

8. ἐγένετο ὁ ναὸς αὐτῆς ὡς ἀνὴρ ἄδοξος

9. vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.

9. τὰ σκεύη τῆς δόξης αὐτῆς αἰχμάλωτα ἀπήχθη ἀπεκτάνθη τὰ νήπια αὐτῆς ἐν ταῖς πλατείαις αὐτῆς οἱ νεανίσκοι αὐτῆς ἐν ῥομφαίᾳ ἐχθροῦ

10. Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius?

10. ποῖον ἔθνος οὐκ ἐκληρονόμησεν βασίλεια καὶ οὐκ ἐκράτησεν τῶν σκύλων αὐτῆς

11. Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera, facta est ancilla.

11. πᾶς ὁ κόσμος αὐτῆς ἀφῃρέθη ἀντὶ ἐλευθέρας ἐγένετο εἰς δούλην

12. Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.

12. καὶ ἰδοὺ τὰ ἅγια ἡμῶν καὶ ἡ καλλονὴ ἡμῶν καὶ ἡ δόξα ἡμῶν ἠρημώθη καὶ ἐβεβήλωσαν αὐτὰ τὰ ἔθνη

13. Ut quid nobis adhuc vita?”.

13. ἵνα τί ἡμῖν ἔτι ζωή

14. Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.

14. καὶ διέρρηξεν Ματταθιας καὶ οἱ υἱοὶ αὐτοῦ τὰ ἱμάτια αὐτῶν καὶ περιεβάλοντο σάκκους καὶ ἐπένθησαν σφόδρα

15. Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent.

15. καὶ ἦλθον οἱ παρὰ τοῦ βασιλέως οἱ καταναγκάζοντες τὴν ἀποστασίαν εἰς Μωδεϊν τὴν πόλιν ἵνα θυσιάσωσιν

16. Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt.

16. καὶ πολλοὶ ἀπὸ Ισραηλ πρὸς αὐτοὺς προσῆλθον καὶ Ματταθιας καὶ οἱ υἱοὶ αὐτοῦ συνήχθησαν

17. Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: “Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus.

17. καὶ ἀπεκρίθησαν οἱ παρὰ τοῦ βασιλέως καὶ εἶπον τῷ Ματταθια λέγοντες ἄρχων καὶ ἔνδοξος καὶ μέγας εἶ ἐν τῇ πόλει ταύτῃ καὶ ἐστηρισμένος υἱοῖς καὶ ἀδελφοῖς

18. Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”.

18. νῦν πρόσελθε πρῶτος καὶ ποίησον τὸ πρόσταγμα τοῦ βασιλέως ὡς ἐποίησαν πάντα τὰ ἔθνη καὶ οἱ ἄνδρες Ιουδα καὶ οἱ καταλειφθέντες ἐν Ιερουσαλημ καὶ ἔσῃ σὺ καὶ οἱ υἱοί σου τῶν φίλων τοῦ βασιλέως καὶ σὺ καὶ οἱ υἱοί σου δοξασθήσεσθε ἀργυρίῳ καὶ χρυσίῳ καὶ ἀποστολαῖς πολλαῖς

19. Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius,

19. καὶ ἀπεκρίθη Ματταθιας καὶ εἶπεν φωνῇ μεγάλῃ εἰ πάντα τὰ ἔθνη τὰ ἐν οἴκῳ τῆς βασιλείας τοῦ βασιλέως ἀκούουσιν αὐτοῦ ἀποστῆναι ἕκαστος ἀπὸ λατρείας πατέρων αὐτοῦ καὶ ᾑρετίσαντο ἐν ταῖς ἐντολαῖς αὐτοῦ

20. et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum.

20. κἀγὼ καὶ οἱ υἱοί μου καὶ οἱ ἀδελφοί μου πορευσόμεθα ἐν διαθήκῃ πατέρων ἡμῶν

21. Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.

21. ἵλεως ἡμῖν καταλιπεῖν νόμον καὶ δικαιώματα

22. Non audiemus verba regis, ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra”.

22. τῶν λόγων τοῦ βασιλέως οὐκ ἀκουσόμεθα παρελθεῖν τὴν λατρείαν ἡμῶν δεξιὰν ἢ ἀριστεράν

23. Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.

23. καὶ ὡς ἐπαύσατο λαλῶν τοὺς λόγους τούτους προσῆλθεν ἀνὴρ Ιουδαῖος ἐν ὀφθαλμοῖς πάντων θυσιάσαι ἐπὶ τοῦ βωμοῦ ἐν Μωδεϊν κατὰ τὸ πρόσταγμα τοῦ βασιλέως

24. Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.

24. καὶ εἶδεν Ματταθιας καὶ ἐζήλωσεν καὶ ἐτρόμησαν οἱ νεφροὶ αὐτοῦ καὶ ἀνήνεγκεν θυμὸν κατὰ τὸ κρίμα καὶ δραμὼν ἔσφαξεν αὐτὸν ἐπὶ τὸν βωμόν

25. Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit;

25. καὶ τὸν ἄνδρα τοῦ βασιλέως τὸν ἀναγκάζοντα θύειν ἀπέκτεινεν ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ καὶ τὸν βωμὸν καθεῖλεν

26. et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri filio Salom.

26. καὶ ἐζήλωσεν τῷ νόμῳ καθὼς ἐποίησεν Φινεες τῷ Ζαμβρι υἱῷ Σαλωμ

27. Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: “Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me”.

27. καὶ ἀνέκραξεν Ματταθιας ἐν τῇ πόλει φωνῇ μεγάλῃ λέγων πᾶς ὁ ζηλῶν τῷ νόμῳ καὶ ἱστῶν διαθήκην ἐξελθέτω ὀπίσω μου

28. Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.

28. καὶ ἔφυγεν αὐτὸς καὶ οἱ υἱοὶ αὐτοῦ εἰς τὰ ὄρη καὶ ἐγκατέλιπον ὅσα εἶχον ἐν τῇ πόλει

29. Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi,

29. τότε κατέβησαν πολλοὶ ζητοῦντες δικαιοσύνην καὶ κρίμα εἰς τὴν ἔρημον καθίσαι ἐκεῖ

30. ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala.

30. αὐτοὶ καὶ οἱ υἱοὶ αὐτῶν καὶ αἱ γυναῖκες αὐτῶν καὶ τὰ κτήνη αὐτῶν ὅτι ἐσκληρύνθη ἐπ’ αὐτοὺς τὰ κακά

31. Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto.

31. καὶ ἀνηγγέλη τοῖς ἀνδράσιν τοῦ βασιλέως καὶ ταῖς δυνάμεσιν αἳ ἦσαν ἐν Ιερουσαλημ πόλει Δαυιδ ὅτι κατέβησαν ἄνδρες οἵτινες διεσκέδασαν τὴν ἐντολὴν τοῦ βασιλέως εἰς τοὺς κρύφους ἐν τῇ ἐρήμῳ

32. Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum

32. καὶ ἔδραμον ὀπίσω αὐτῶν πολλοὶ καὶ κατελάβοντο αὐτοὺς καὶ παρενέβαλον ἐπ’ αὐτοὺς καὶ συνεστήσαντο πρὸς αὐτοὺς πόλεμον ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῶν σαββάτων

33. et dixerunt ad eos: “Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis”.

33. καὶ εἶπον πρὸς αὐτούς ἕως τοῦ νῦν ἐξελθόντες ποιήσατε κατὰ τὸν λόγον τοῦ βασιλέως καὶ ζήσεσθε

34. Et dixerunt: “Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum”.

34. καὶ εἶπον οὐκ ἐξελευσόμεθα οὐδὲ ποιήσομεν τὸν λόγον τοῦ βασιλέως βεβηλῶσαι τὴν ἡμέραν τῶν σαββάτων

35. Et concitaverunt adversus eos proelium.

35. καὶ ἐτάχυναν ἐπ’ αὐτοὺς πόλεμον

36. Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec oppilaverunt loca occulta

36. καὶ οὐκ ἀπεκρίθησαν αὐτοῖς οὐδὲ λίθον ἐνετίναξαν αὐτοῖς οὐδὲ ἐνέφραξαν τοὺς κρύφους

37. dicentes: “Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos”.

37. λέγοντες ἀποθάνωμεν πάντες ἐν τῇ ἁπλότητι ἡμῶν μαρτυρεῖ ἐφ’ ἡμᾶς ὁ οὐρανὸς καὶ ἡ γῆ ὅτι ἀκρίτως ἀπόλλυτε ἡμᾶς

38. Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.

38. καὶ ἀνέστησαν ἐπ’ αὐτοὺς ἐν πολέμῳ τοῖς σάββασιν καὶ ἀπέθανον αὐτοὶ καὶ αἱ γυναῖκες αὐτῶν καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν καὶ τὰ κτήνη αὐτῶν ἕως χιλίων ψυχῶν ἀνθρώπων

39. Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;

39. καὶ ἔγνω Ματταθιας καὶ οἱ φίλοι αὐτοῦ καὶ ἐπένθησαν ἐπ’ αὐτοὺς σφόδρα

40. et dixit vir proximo suo: “Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra”.

40. καὶ εἶπεν ἀνὴρ τῷ πλησίον αὐτοῦ ἐὰν πάντες ποιήσωμεν ὡς οἱ ἀδελφοὶ ἡμῶν ἐποίησαν καὶ μὴ πολεμήσωμεν πρὸς τὰ ἔθνη ὑπὲρ τῆς ψυχῆς ἡμῶν καὶ τῶν δικαιωμάτων ἡμῶν νῦν τάχιον ὀλεθρεύσουσιν ἡμᾶς ἀπὸ τῆς γῆς

41. Et cogitaverunt in die illa dicentes: “Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis”.

41. καὶ ἐβουλεύσαντο τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ λέγοντες πᾶς ἄνθρωπος ὃς ἐὰν ἔλθῃ ἐφ’ ἡμᾶς εἰς πόλεμον τῇ ἡμέρᾳ τῶν σαββάτων πολεμήσωμεν κατέναντι αὐτοῦ καὶ οὐ μὴ ἀποθάνωμεν πάντες καθὼς ἀπέθανον οἱ ἀδελφοὶ ἡμῶν ἐν τοῖς κρύφοις

42. Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege;

42. τότε συνήχθησαν πρὸς αὐτοὺς συναγωγὴ Ασιδαίων ἰσχυροὶ δυνάμει ἀπὸ Ισραηλ πᾶς ὁ ἑκουσιαζόμενος τῷ νόμῳ

43. et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum.

43. καὶ πάντες οἱ φυγαδεύοντες ἀπὸ τῶν κακῶν προσετέθησαν αὐτοῖς καὶ ἐγένοντο αὐτοῖς εἰς στήριγμα

44. Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent.

44. καὶ συνεστήσαντο δύναμιν καὶ ἐπάταξαν ἁμαρτωλοὺς ἐν ὀργῇ αὐτῶν καὶ ἄνδρας ἀνόμους ἐν θυμῷ αὐτῶν καὶ οἱ λοιποὶ ἔφυγον εἰς τὰ ἔθνη σωθῆναι

45. Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;

45. καὶ ἐκύκλωσεν Ματταθιας καὶ οἱ φίλοι αὐτοῦ καὶ καθεῖλον τοὺς βωμοὺς

46. et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.

46. καὶ περιέτεμον τὰ παιδάρια τὰ ἀπερίτμητα ὅσα εὗρον ἐν ὁρίοις Ισραηλ ἐν ἰσχύι

47. Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum;

47. καὶ ἐδίωξαν τοὺς υἱοὺς τῆς ὑπερηφανίας καὶ κατευοδώθη τὸ ἔργον ἐν χειρὶ αὐτῶν

48. et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.

48. καὶ ἀντελάβοντο τοῦ νόμου ἐκ χειρὸς τῶν ἐθνῶν καὶ τῶν βασιλέων καὶ οὐκ ἔδωκαν κέρας τῷ ἁμαρτωλῷ

49. Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: “Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.

49. καὶ ἤγγισαν αἱ ἡμέραι Ματταθιου ἀποθανεῖν καὶ εἶπεν τοῖς υἱοῖς αὐτοῦ νῦν ἐστηρίσθη ὑπερηφανία καὶ ἐλεγμὸς καὶ καιρὸς καταστροφῆς καὶ ὀργὴ θυμοῦ

50. Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.

50. νῦν τέκνα ζηλώσατε τῷ νόμῳ καὶ δότε τὰς ψυχὰς ὑμῶν ὑπὲρ διαθήκης πατέρων ἡμῶν

51. Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.

51. καὶ μνήσθητε τὰ ἔργα τῶν πατέρων ἃ ἐποίησαν ἐν ταῖς γενεαῖς αὐτῶν καὶ δέξασθε δόξαν μεγάλην καὶ ὄνομα αἰώνιον

52. Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?

52. Αβρααμ οὐχὶ ἐν πειρασμῷ εὑρέθη πιστός καὶ ἐλογίσθη αὐτῷ εἰς δικαιοσύνην

53. Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti.

53. Ιωσηφ ἐν καιρῷ στενοχωρίας αὐτοῦ ἐφύλαξεν ἐντολὴν καὶ ἐγένετο κύριος Αἰγύπτου

54. Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni.

54. Φινεες ὁ πατὴρ ἡμῶν ἐν τῷ ζηλῶσαι ζῆλον ἔλαβεν διαθήκην ἱερωσύνης αἰωνίας

55. Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.

55. Ἰησοῦς ἐν τῷ πληρῶσαι λόγον ἐγένετο κριτὴς ἐν Ισραηλ

56. Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.

56. Χαλεβ ἐν τῷ μαρτύρασθαι ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ἔλαβεν γῆς κληρονομίαν

57. David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.

57. Δαυιδ ἐν τῷ ἐλέει αὐτοῦ ἐκληρονόμησεν θρόνον βασιλείας εἰς αἰῶνας

58. Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.

58. Ηλιας ἐν τῷ ζηλῶσαι ζῆλον νόμου ἀνελήμφθη εἰς τὸν οὐρανόν

59. Ananias et Azarias et Misael credentes liberati sunt de flamma.

59. Ανανιας Αζαριας Μισαηλ πιστεύσαντες ἐσώθησαν ἐκ φλογός

60. Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.

60. Δανιηλ ἐν τῇ ἁπλότητι αὐτοῦ ἐρρύσθη ἐκ στόματος λεόντων

61. Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur.

61. καὶ οὕτως ἐννοήθητε κατὰ γενεὰν καὶ γενεάν ὅτι πάντες οἱ ἐλπίζοντες ἐπ’ αὐτὸν οὐκ ἀσθενήσουσιν

62. Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;

62. καὶ ἀπὸ λόγων ἀνδρὸς ἁμαρτωλοῦ μὴ φοβηθῆτε ὅτι ἡ δόξα αὐτοῦ εἰς κόπρια καὶ εἰς σκώληκας

63. hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.

63. σήμερον ἐπαρθήσεται καὶ αὔριον οὐ μὴ εὑρεθῇ ὅτι ἐπέστρεψεν εἰς τὸν χοῦν αὐτοῦ καὶ ὁ διαλογισμὸς αὐτοῦ ἀπολεῖται

64. Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.

64. τέκνα ἀνδρίζεσθε καὶ ἰσχύσατε ἐν τῷ νόμῳ ὅτι ἐν αὐτῷ δοξασθήσεσθε

65. Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater.

65. καὶ ἰδοὺ Συμεων ὁ ἀδελφὸς ὑμῶν οἶδα ὅτι ἀνὴρ βουλῆς ἐστιν αὐτοῦ ἀκούετε πάσας τὰς ἡμέρας αὐτὸς ἔσται ὑμῶν πατήρ

66. Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.

66. καὶ Ιουδας Μακκαβαῖος ἰσχυρὸς δυνάμει ἐκ νεότητος αὐτοῦ αὐτὸς ἔσται ὑμῖν ἄρχων στρατιᾶς καὶ πολεμήσει πόλεμον λαῶν

67. Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;

67. καὶ ὑμεῖς προσάξετε πρὸς ὑμᾶς πάντας τοὺς ποιητὰς τοῦ νόμου καὶ ἐκδικήσατε ἐκδίκησιν τοῦ λαοῦ ὑμῶν

68. retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis”.

68. ἀνταπόδοτε ἀνταπόδομα τοῖς ἔθνεσιν καὶ προσέχετε εἰς πρόσταγμα τοῦ νόμου

69. Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.

69. καὶ εὐλόγησεν αὐτούς καὶ προσετέθη πρὸς τοὺς πατέρας αὐτοῦ

70. Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.

70. καὶ ἀπέθανεν ἐν τῷ ἕκτῳ καὶ τεσσαρακοστῷ καὶ ἑκατοστῷ ἔτει καὶ ἐτάφη ἐν τάφοις πατέρων αὐτοῦ ἐν Μωδεϊν καὶ ἐκόψαντο αὐτὸν πᾶς Ισραηλ κοπετὸν μέγαν



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.