Encontrados 129 resultados para: vinum
Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. (Prophetia Ezechielis 44, 21)
Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina. (Prophetia Danielis 1, 16)
Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos. (Prophetia Danielis 5, 4)
sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Prophetia Danielis 10, 3)
Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: (Prophetia Danielis 14, 10)
Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 8)
Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. (Prophetia Osee 2, 9)
Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel. (Prophetia Osee 2, 22)
Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. (Prophetia Osee 4, 11)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me. (Prophetia Osee 7, 14)
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: (Prophetia Osee 9, 2)