Encontrados 51 resultados para: vineam
Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 4)
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)
Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)
Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 41)
Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. (Evangelium secundum Marcum 12, 1)
Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. (Evangelium secundum Marcum 12, 8)
Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ? (Evangelium secundum Lucam 20, 15)