Encontrados 11 resultados para: thesauri

  • Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri. (Liber Nehemiae 10, 38)

  • Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. (Liber Nehemiae 12, 43)

  • Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. (Liber Iudith 12, 1)

  • Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)

  • Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. (Liber Proverbiorum 15, 16)

  • Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. (Liber Ecclesiasticus 41, 15)

  • Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves. (Liber Ecclesiasticus 43, 15)

  • Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum: nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quæ est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinæ tuæ: (Prophetia Ezechielis 27, 27)

  • et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)

  • Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena. (Prophetia Michaeae 6, 10)

  • in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. (Epistula ad Colossenses 2, 3)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina