Encontrados 157 resultados para: regnavit
Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. (Liber I Regum 15, 1)
Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)
In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda, (Liber I Regum 15, 9)
et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 10)
Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)
Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)
Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. (Liber I Regum 15, 33)
Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela filius ejus pro eo. (Liber I Regum 16, 6)
Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)
Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)
Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)
Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. (Liber I Regum 16, 22)