Encontrados 166 resultados para: peccatum idololatria cibo potus

  • Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)

  • Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)

  • Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)

  • Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex. (Liber I Samuelis 15, 23)

  • Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. (Liber I Samuelis 15, 25)

  • Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? (Liber I Samuelis 20, 1)

  • Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)

  • Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. (Liber II Samuelis 19, 20)

  • Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 35)

  • exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. (Liber I Regum 8, 34)

  • et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)

  • ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina