Encontrados 77 resultados para: mors primogeniti
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. (Liber Psalmorum 115, 6)
Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. (Liber Proverbiorum 18, 21)
Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. (Canticum Canticorum 8, 6)
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: (Liber Sapientiae 2, 24)
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus. (Liber Ecclesiasticus 28, 7)
mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa. (Liber Ecclesiasticus 28, 25)
Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans. (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
Quid defraudat vitam? mors. (Liber Ecclesiasticus 31, 34)