Encontrados 15 resultados para: honor
Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. (Liber Esther 8, 16)
et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. (Liber Psalmorum 98, 4)
Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)
Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)
Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiæ, et honor pietatis. (Liber Baruch 5, 4)
Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. (Prophetia Danielis 11, 21)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? (Prophetia Malachiae 1, 6)
gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: (Epistula ad Romanos 2, 10)
soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 27)
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)