Encontrados 56 resultados para: gratias ago
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)
In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: (Epistula I ad Timotheum 1, 12)
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, (Epistulam ad Philemonem 1, 4)
Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11, 17)