Encontrados 49 resultados para: fines et mensurae

  • Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ: (Liber I Maccabaeorum 15, 30)

  • quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ: (Liber Proverbiorum 8, 29)

  • Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)

  • Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. (Liber Isaiae 52, 10)

  • Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. (Prophetia Ezechielis 48, 13)

  • Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ. (Prophetia Zachariae 9, 10)

  • Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 39)

  • Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, (Evangelium secundum Matthaeum 19, 1)

  • Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. (Evangelium secundum Marcum 7, 24)

  • Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)

  • Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 1)

  • Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina