Encontrados 1449 resultados para: filii Salomonis
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: (Epistula ad Ephesios 2, 3)
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 13)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: (Epistula ad Ephesios 5, 8)
Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. (Epistula ad Ephesios 6, 1)
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, (Epistula ad Colossenses 1, 13)
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)
quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. (Epistula ad Hebraeos 12, 8)