Encontrados 677 resultados para: fiduciam in Deum

  • Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. (Liber Deuteronomii 32, 15)

  • Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. (Liber Deuteronomii 32, 18)

  • Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? (Liber Deuteronomii 32, 37)

  • ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. (Liber Iosue 4, 25)

  • Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 8)

  • Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 9)

  • atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël. (Liber Iosue 14, 14)

  • ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. (Liber Iosue 22, 5)

  • Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? (Liber Iosue 22, 16)

  • Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. (Liber Iosue 22, 33)

  • Hoc tantum diligentissime præcavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum. (Liber Iosue 23, 11)

  • Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël. (Liber Iosue 24, 23)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina