Encontrados 677 resultados para: fiduciam in Deum
quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 17)
Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: (Epistula ad Galatas 1, 1)
et in me clarificabant Deum. (Epistula ad Galatas 1, 24)
Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. (Epistula ad Galatas 3, 11)
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. (Epistula ad Galatas 4, 8)
Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)
in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. (Epistula ad Ephesios 3, 12)
et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. (Epistula ad Ephesios 4, 24)
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)
Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)