Encontrados 171 resultados para: exercitus

  • Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: (Liber I Maccabaeorum 11, 39)

  • Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)

  • Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)

  • Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)

  • Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)

  • Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)

  • sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus: (Liber I Maccabaeorum 15, 12)

  • Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ. (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 24)

  • humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina