Encontrados 169 resultados para: amorem misericordiam
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. (Liber Psalmorum 35, 8)
Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. (Liber Psalmorum 35, 11)
Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. (Liber Psalmorum 39, 11)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitæ meæ. (Liber Psalmorum 41, 9)
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. (Liber Psalmorum 47, 10)
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. (Liber Psalmorum 50, 3)
Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, (Liber Psalmorum 56, 4)
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ. (Liber Psalmorum 58, 17)
Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret? (Liber Psalmorum 60, 8)
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. (Liber Psalmorum 65, 20)
aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? (Liber Psalmorum 76, 9)
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus. (Liber Psalmorum 83, 12)