Encontrados 16 resultados para: Volebat
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. (Liber Exodus 4, 24)
Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo. (Liber I Samuelis 30, 6)
Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)
Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus quæ volebat, et de inhabitantibus Judæam, et Jerusalem: (Liber I Maccabaeorum 3, 34)
Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. (Liber I Maccabaeorum 7, 5)
Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. (Liber I Maccabaeorum 16, 13)
Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. (Liber Sapientiae 16, 21)
Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. (Prophetia Danielis 5, 19)
Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. (Evangelium secundum Marcum 9, 29)
Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. (Evangelium secundum Ioannem 7, 1)