Mosaico decorativo

Encontrados 334 resultados para: Vocem In Solitudinem

  • quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: (Liber Ieremiae 11, 4)

  • quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)

  • Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. (Liber Ieremiae 11, 16)

  • Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam. (Liber Ieremiae 12, 8)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. (Liber Ieremiae 16, 9)

  • Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. (Liber Ieremiae 18, 10)

  • Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. (Liber Ieremiae 18, 19)

  • Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc. (Liber Ieremiae 22, 5)

  • Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! (Liber Ieremiae 22, 6)

  • Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. (Liber Ieremiae 22, 20)

  • Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. (Liber Ieremiae 22, 21)

  • Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ. (Liber Ieremiae 25, 10)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina