Encontrados 2077 resultados para: Vocavit Deus
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)
Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 14)
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3, 20)
Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: (Liber Genesis 3, 21)
Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)
Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)
Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)