Encontrados 1219 resultados para: Vobis
Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris: (Prophetia Ezechielis 6, 8)
Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. (Prophetia Ezechielis 11, 9)
Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, (Prophetia Ezechielis 11, 11)
Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. (Prophetia Ezechielis 11, 17)
Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? (Prophetia Ezechielis 12, 22)
Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura quam linistis? (Prophetia Ezechielis 13, 12)
Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum: (Prophetia Ezechielis 13, 15)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël. (Prophetia Ezechielis 18, 3)
Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. (Prophetia Ezechielis 18, 30)
Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël? (Prophetia Ezechielis 18, 31)
Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 3)
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. (Prophetia Ezechielis 20, 31)