Encontrados 836 resultados para: Vita Post Mortem
Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. (Evangelium secundum Ioannem 7, 1)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 51)
Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)
Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 7)
Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 11)
Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. (Evangelium secundum Ioannem 13, 27)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)