Encontrados 509 resultados para: Viri
Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. (Liber Iob 32, 21)
Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. (Liber Iob 34, 10)
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. (Liber Iob 34, 34)
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. (Liber Iob 36, 24)
Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. (Liber Iob 37, 24)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 54, 24)
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. (Liber Psalmorum 75, 6)
Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me: (Liber Psalmorum 138, 19)
Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. (Liber Psalmorum 146, 10)
ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi. (Liber I Maccabaeorum 2, 31)
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: (Liber I Maccabaeorum 2, 62)