Encontrados 2204 resultados para: Vir
De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. (Epistula ad Philippenses 4, 8)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, (Epistula ad Colossenses 1, 11)
in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. (Epistula ad Colossenses 1, 29)
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)
Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)
et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 7)
qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 9)
In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 11)
cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 9)
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. (Epistula I ad Timotheum 2, 8)