Encontrados 129 resultados para: Vinum

  • Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. (Prophetia Ezechielis 44, 21)

  • Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina. (Prophetia Danielis 1, 16)

  • Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos. (Prophetia Danielis 5, 4)

  • sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Prophetia Danielis 10, 3)

  • Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: (Prophetia Danielis 14, 10)

  • Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 8)

  • Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. (Prophetia Osee 2, 9)

  • Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel. (Prophetia Osee 2, 22)

  • Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. (Prophetia Osee 4, 11)

  • Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me. (Prophetia Osee 7, 14)

  • Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: (Prophetia Osee 9, 2)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina