Encontrados 289 resultados para: Vim
Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. (Liber Ieremiae 30, 5)
Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ, (Liber Ieremiae 35, 8)
sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster. (Liber Ieremiae 35, 10)
Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginæ cæli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. (Liber Ieremiae 44, 18)
Hæc inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens: Vos et uxores vestræ locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. (Liber Ieremiae 44, 25)
Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. (Liber Ieremiae 48, 29)
Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino. (Liber Ieremiae 50, 7)
Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. (Liber Ieremiae 51, 9)
Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini. (Liber Ieremiae 51, 51)
Nun. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es. (Lamentationes 3, 42)
Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. (Lamentationes 5, 4)
Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. (Lamentationes 5, 7)
