Encontrados 289 resultados para: Vim
naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. (Liber Sapientiae 7, 20)
Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; (Liber Sapientiae 16, 22)
In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias. (Liber Sapientiae 19, 12)
sic qui facit per vim judicium iniquum. (Liber Ecclesiasticus 20, 3)
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. (Liber Ecclesiasticus 20, 20)
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)
ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. (Liber Isaiae 10, 2)
Audivimus superbiam Moab: superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. (Liber Isaiae 16, 6)
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)
Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus. (Liber Isaiae 25, 9)
Vetus error abiit: servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus. (Liber Isaiae 26, 3)
