Encontrados 305 resultados para: Viam
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. (Liber Ecclesiasticus 37, 19)
et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 29)
Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. (Liber Isaiae 3, 12)
Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie nostra Sanctus Israël. (Liber Isaiae 30, 11)
Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. (Liber Isaiae 37, 29)
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)
cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 14)
Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. (Liber Isaiae 42, 16)
Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ; (Liber Isaiae 43, 16)
Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. (Liber Isaiae 43, 19)
Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. (Liber Isaiae 49, 11)
