Encontrados 151 resultados para: Vester

  • non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea. (Liber II Paralipomenon 32, 15)

  • Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. (Liber I Maccabaeorum 2, 65)

  • Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua: (Liber I Maccabaeorum 10, 72)

  • Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester: (Liber Isaiae 8, 13)

  • Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos. (Liber Isaiae 33, 11)

  • Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos. (Liber Isaiae 35, 4)

  • Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. (Liber Isaiae 40, 1)

  • Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: (Liber Isaiae 40, 9)

  • Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. (Liber Isaiae 43, 14)

  • Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester. (Liber Isaiae 43, 15)

  • Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. (Liber Isaiae 58, 4)

  • Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator (Liber Ieremiae 2, 30)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina