Encontrados 547 resultados para: Vero
Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. (Evangelium secundum Ioannem 5, 29)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 2)
Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 10)
Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. (Actus Apostolorum 2, 38)
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. (Actus Apostolorum 4, 19)
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. (Actus Apostolorum 5, 39)