Encontrados 88 resultados para: Verbis
Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. (Actus Apostolorum 2, 40)
Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, (Actus Apostolorum 15, 24)
Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. (Actus Apostolorum 15, 27)
et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. (Epistula ad Ephesios 5, 6)
Itaque consolamini invicem in verbis istis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 18)
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. (Epistula I ad Timotheum 4, 6)
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)