Encontrados 6931 resultados para: Ver
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)
et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ? (Apocalypsis Ioannis 18, 18)
et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est. (Apocalypsis Ioannis 18, 19)
et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. (Apocalypsis Ioannis 18, 23)
quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. (Apocalypsis Ioannis 19, 2)
Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. (Apocalypsis Ioannis 19, 4)
Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. (Apocalypsis Ioannis 19, 9)
Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. (Apocalypsis Ioannis 19, 11)
Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)
Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: (Apocalypsis Ioannis 19, 20)
Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)
Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)