Encontrados 516 resultados para: Venit

  • Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. (Liber Genesis 48, 2)

  • Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)

  • Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur. (Liber Exodus 3, 9)

  • Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. (Liber Exodus 8, 24)

  • Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 16, 1)

  • Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)

  • Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. (Liber Exodus 18, 5)

  • Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei : (Liber Exodus 18, 15)

  • Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. (Liber Exodus 19, 7)

  • Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. (Liber Exodus 24, 3)

  • Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina