Encontrados 516 resultados para: Venit
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fœderis, et regnavit super Israël. (Liber II Paralipomenon 1, 13)
Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. (Liber II Paralipomenon 9, 1)
Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël: et locuti sunt ad Roboam, dicentes: (Liber II Paralipomenon 10, 3)
Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis. (Liber II Paralipomenon 10, 12)
Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. (Liber II Paralipomenon 11, 1)
Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 12, 4)
Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa. (Liber II Paralipomenon 14, 9)
In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. (Liber II Paralipomenon 18, 14)
Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)
Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi. (Liber II Paralipomenon 20, 2)
Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine. (Liber II Paralipomenon 20, 25)
