Encontrados 188 resultados para: Uxorem

  • Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: (Epistula I ad Corinthios 7, 10)

  • quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. (Epistula I ad Corinthios 7, 11)

  • Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. (Epistula I ad Corinthios 7, 12)

  • Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. (Epistula I ad Corinthios 7, 27)

  • Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. (Epistula I ad Corinthios 7, 28)

  • Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. (Epistula ad Ephesios 5, 28)

  • Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)

  • Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina