Encontrados 12906 resultados para: Ut
Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. (Actus Apostolorum 5, 21)
Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, (Actus Apostolorum 5, 22)
dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. (Actus Apostolorum 5, 23)
Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. (Actus Apostolorum 5, 24)
Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. (Actus Apostolorum 5, 25)
Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. (Actus Apostolorum 5, 29)
Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, (Actus Apostolorum 5, 34)
Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: (Actus Apostolorum 5, 38)
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. (Actus Apostolorum 5, 39)
Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. (Actus Apostolorum 5, 42)
Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. (Actus Apostolorum 6, 2)
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. (Actus Apostolorum 6, 8)