Encontrados 12906 resultados para: Ut
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? (Actus Apostolorum 2, 12)
Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. (Actus Apostolorum 2, 13)
Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)
Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: (Actus Apostolorum 2, 15)
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. (Actus Apostolorum 2, 24)
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 31)
Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Actus Apostolorum 2, 34)
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Actus Apostolorum 2, 37)
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. (Actus Apostolorum 2, 42)
Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. (Actus Apostolorum 2, 43)