Encontrados 12906 resultados para: Ut
Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. (Evangelium secundum Ioannem 12, 29)
(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) (Evangelium secundum Ioannem 12, 33)
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ; (Evangelium secundum Ioannem 12, 37)
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)
Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 40)
Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 41)
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)
Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 12, 44)
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)