Encontrados 12906 resultados para: Ut
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 11)
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, (Evangelium secundum Lucam 23, 13)
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: (Evangelium secundum Lucam 23, 18)
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 20)
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. (Evangelium secundum Lucam 23, 22)
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 23)
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 27)
Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. (Evangelium secundum Lucam 23, 32)
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)