Encontrados 12906 resultados para: Ut
Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. (Evangelium secundum Marcum 6, 41)
Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 44)
Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. (Evangelium secundum Marcum 6, 45)
At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 56)
At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum. (Evangelium secundum Marcum 7, 7)
Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. (Evangelium secundum Marcum 7, 9)
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, (Evangelium secundum Marcum 7, 12)