Encontrados 12906 resultados para: Ut
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)
et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 33)
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 38)
aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 39)
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)
Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 46)
Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 4)
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 5)
Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 6)