Encontrados 12906 resultados para: Ut
Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)
Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 25)
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)
Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, (Evangelium secundum Matthaeum 20, 29)
Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 32)
Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 33)
Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 34)
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 4)
Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 6)
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 8)