Encontrados 12906 resultados para: Ut
et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 25)
et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. (Liber Exodus 40, 27)
cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 30)
Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens: (Liber Leviticus 1, 1)
ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. (Liber Leviticus 1, 4)
et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, (Liber Leviticus 1, 8)
dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: (Liber Leviticus 1, 12)
Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, (Liber Leviticus 1, 14)
vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, (Liber Leviticus 1, 16)
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. (Liber Leviticus 2, 3)
Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. (Liber Leviticus 2, 4)
divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. (Liber Leviticus 2, 6)