Encontrados 12906 resultados para: Ut
Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)
Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. (Liber Ieremiae 12, 6)
Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)
Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)
Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. (Liber Ieremiae 13, 6)
Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. (Liber Ieremiae 13, 7)
Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: (Liber Ieremiae 13, 9)
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. (Liber Ieremiae 13, 10)
Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)
Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos. (Liber Ieremiae 13, 14)
Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)
Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? (Liber Ieremiae 13, 21)